DATIV

 

1.Iulia,Caesaris filia,Pompeio nupsit anno a.Chr.undesexagesimo.

ÜBERSETZUNGSVERGLEICH

2.Quamvis multi id agant,ut omni modo mihi maledicant meisque in

  civitatem meritis obtrectent,tamen nec operae nec pecuniae

  parcam,ut vulneribus rei publicae medear.

3.Cum omnibus vicis ab hostibus combustis commeatum exercitui

  providere difficile esset, factum est, ut milites, cum irae

  moderari non possent, ab iniuria et maleficio non temperarent.

4.Classis, quam Athenienses Themistocle auctore aedificaverant,

  non modo ipsis, sed etiam toti Graeciae saluti fuit maximae.

5.Adulescentibus Romanis, ut ad munera publica gerenda idonei

  fierent, stipendia aliquamdiu facienda erant.

6.Proditores, etsi in bellis magno emolumento(usui) esse possunt,

  tamen etiam eis, quibus profuerunt, iure contemptui sunt.